

Liber Regum Tertius*
Caput 7: Versus 49
Quasi lilii.[ID., ibid.]Hoc videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat efformataLucernas desuper aureas.Per quod continetur id quod continet, id est vascula aurea in quibus oleum lucebat, designatur.Forcipes.[BEDA., ibid.]Id est, emunctoria quibus emungebantur lychni, ut reparati melius lucerent.